Original:
Die notwendige Konkretisierung naturgesetzlicher Regeln
a) Apud omnes [...] hoc rectum est et verum, ut secundum rationem agatur. Ex hoc autem principio sequitur quasi conclusio propria, quod deposita sint reddenda; et hoc quidem ut in pluribus verum est, sed potest in aliquo casu contingere quod sit damnosum et per consequens irrationabile, si deposita reddantur; puta si aliquis petat ad impugnandam patriam.
Et hoc tanto magis invenitur deficere, quanto magis ad particularia descenditur, puta si dicatur quod deposita sunt reddenda cum tali cautione, vel tali modo, quanto enim plures conditiones particulares apponuntur, tanto pluribus modis poterit deficere, ut non sit rectum [...].
b) Quantum ad prima principia communia, est eadem apud omnes [...]. Sed quantum ad [...] quasi conclusiones principi-orum communium, est eadem apud omnes ut in pluribus [...], sed ut in pau-cioribus potest deficere et quantum ad rectitudinem, propter aliqua particularia impedimenta [...], et etiam quantum ad notitiam; et hoc propter hoc quod aliqui habent depravatam rationem ex passione, seu ex mala consuetudine, seu ex mala habitudine naturae; sicut apud germanos olim latrocinium non reputabatur iniquum, cum tamen sit expresse contra legem naturae, ut refert Iulius Caesar, in libro de bello Gallico.
Quelle:
Thomas von Aquin:
Summa theologiae I-II
/
Summa theologiae
(
Sth.)
I-II 94, 4 resp.
Edition: N.N.
Themen:
-
Gesetz und Gewissen
-
Naturgesetz