Original:
Johannes Duns Scotus (ca. 1265-1308) über eine theologische Anfrage an die Philosophie:
Quaero utrum ex omnipotentia sua possit deus quodcumque possibile immediate producere.
Videtur quod non. Quia [...] tunc posset producere subiectum sine sua propria passione, et ita esse
et sciri posset sine ipsa, et per consequens nulla esset scientia simpliciter in entibus. [...]
Respondeo et dico quod, licet sequendo principia philosophorum non posset teneri Deum posse
ex omnipotentia immediate omnia possibilia producere [...], tamen secundum fidem, per quam
discordamus cum eis in principiis, discordamus etiam in conclusione; et dico quod sic. [...] Haec
etiam propositio ,quicquid potest Deus per causam efficientem mediam, potest per se immediate‘,
non est per se nota, sed tantum habita per fidem. Sed loquendo de entibus possibilibus absolutis
dico quod Deus quodlibet absolutum per se potest producere [...]. Necessario quodlibet absolutum
realiter distinctum ab alio habet entitatem distinctam quae non dependet ab alio essentialiter. Ergo
potest per se esse et fieri sine omni respectu ad aliud.
Ad secundum dico quod quicumque sciens passionem absolutam inesse subiecto suo, scit quidem
hoc certitudinaliter, sed non semper vel universaliter, quia tunc sciret falsum, cum non semper
insit suo subiecto ut causae eius a qua oriatur. Sed hoc tantum scit ut in pluribus, quia ut in
pluribus passio oritur a principiis subiecti sui.
Quelle:
Duns Scotus, Johannes:
Autorisierte Mitschrift der Pariser Vorlesung
/
Reportatio Parisiensis examinata
(
rep. Par.)
Buch I, 42. Distinktion, 2. Frage, Nr. 5, 7, 22, 24 und 27.
Edition: Söder
Auslegung:
Johannes Duns Scotus meint, der Glaube als methodischer Ausgangspunkt müsse philosophische Prinzipien infrage stellen. (VL
Gott und die Welt )
Scotus meint, dass Gott jedes Seiende unmittelbar hervorbringen kann. (VL
Gott und die Welt)
Themen:
-
Philosophie
-
Theologie
-
Freiheit
-
Gott und die Welt