Original:
Thomas von Aquin über die respektiven Aufgaben von Vernunft und Wille
Quaeritur [...], utrum homo habeat liberam electionem suorum actuum, aut ex necessitate eligat. [...] Si [...] consideremus motum potentiarum animae ex parte obiecti specificantis actum, primum principium motionis est ex intellectu: hoc enim modo bonum intellectum movet etiam ipsam voluntatem. Si autem consideremus motus potentiarum animae ex parte exercitii actus, sic principium motionis est ex voluntate. Nam semper potentia ad quam pertinet finis principalis, movet ad actum potentiam ad quam pertinet id quod est ad finem; sicut militaris movet frenorum factricem ad operandum, et hoc modo voluntas movet se ipsam et omnes alias potentias.
Quelle:
Thomas von Aquin:
Das Schlechte
/
De malo
q. 6, l. 1-3. 339-349.
Edition: N.N.
Auslegung:
Thomas betont, dass die Vernunft dem strebenden Willen ihr Urteil darüber angibt, was zu tun ist, um das gewollte Ziel zu erreichen. (VL Freiheit)
Themen: