Original:
Thomas von Aquin begründet, warum primär der individuellen Vernunft zu folgen ist
[1] Quia obiectum voluntatis est id quod proponitur a ratione [...], ex quo aliquid proponitur a ratione ut malum, voluntas, dum in illud fertur, accipit rationem mali. [...] Puta abstinere a fornicatione bonum quoddam est; tamen in hoc bonum non fertur voluntas, nisi secundum quod a ratione proponitur. Si ergo proponatur ut malum a ratione errante, fertur in hoc sub ratione mali. [...] Unde dicendum quod simpliciter omnis voluntas discordans a ratione, sive recta sive errante, semper est mala. [...]
[2] Si aliquis homo cognosceret quod ratio humana dictaret aliquid contra praeceptum dei, non teneretur rationem sequi; sed tunc ratio non totaliter esset errans.
Quelle:
Thomas von Aquin:
Summa theologiae I-II
/
Summa theologiae
(
Sth.)
I-II, 19, 5, resp. und ad 1.
Edition: N.N.
Auslegung:
Thomas begründet, warum die individuelle Vernunft als die primäre Norm für das menschliche Handeln gelten muss. (VL Freiheit)
Themen: