Original:
Marsilius von Padua (ca. 1275/90 - 1342/3) macht die Gesamtheit der freien Bürger zu Gesetzgebern
[1] Illius tantummodo est legumlationis auctoritas, per quem latae melius aut simpliciter observantur. Hoc autem est tantummodo civium universitas; ipsius igitur est auctoritas lationis legum.
[2] Prima propositio huius demonstrationis est per se notis propinqua valde; otiosa namque lex esset, nisi observaretur. [...] Secundam propositionem probo: quoniam lex illa melius observatur a quocumque civium, quam sibi quilibet imposuisse videtur; talis est lex lata ex auditu et praecepto universae multitudinis civium. Prima propositio huius prosyllogismi apparet quasi per se; nam quia ,civitas est communitas liberorum‘, ut scribitur 3o Politicae, capitulo 4o, quilibet civis liber esse debet nec alterius ferre despotiam, i.e. servile dominium.
Quelle:
Marsilius von Padua :
Der Verteidiger des Friedens
/
Defensor pacis
I 12, p. 66f..
Edition: N.N.
Themen: