Original:
Ein Werbeschreiben für die Universität Toulouse (2. Viertel d. 13. Jahrhunderts)
[1] Universis Christi fidelibus et praecipue magistris et scholaribus ubicumque terrarum studentibus [...] universitas magistrorum et scholarium Tholosae studium in nova radice statuentium vitae bonae perseverantiam exitu cum beato. [...] Multi scholares confluunt Tholosam, videntes quod flores iam apparuerunt in terra nostra. [...]
[2] Et iccirco nostrum Achillem novum philosophiae militantem nulla detineat Deidamia, quin alteram adeat Troiam, de qua sic iterum posset dicere Statius Tholosanus:
Omnis honos illic, illic ingentia certant
nomina [...];
Invisusque deo, si quem haec nova gloria segnem
Praeterit. [...]
Induat igitur quilibet probus animosum Achillen, ne meticulosus Thersites occupet laurum promissam Aiaci magnanimo. [...]
[3] Hic enim Theologi discipulos [...] informant, logici liberalibus in artibus tyrones Aristotilis erudeant, grammatici balbutientium linguas in analogiam efficiant, organistae populares aures melliti gutturis organo demulcent, decretistae Justinianum extollunt, et a latere medici praedicant Galienum,
[4] Libros naturales, qui fuerant Parisius prohibiti, poterunt illic audire qui volunt naturae sinum melius perscrutari. Quid deerit vobis igitur? Libertas scholastica? Nequaquam, quia nullius habenis dediti, propria gaudebitis voluntate.
Quelle:
Auctores varii:
Brief der Magister aus Toulouse an die allgemeinen Studienorte, die an
/
Epistola transmissa a magistris Tholosanis ad univ
in: Johannis de Garlandia De triumphis ecclesiae, p. 96f..
Edition: Wright
Themen: