Original:
Thomas von Aquin über die Funktionsweise der regelsetzenden menschlichen Vernunft und ihr Verhältnis zum göttlichen Plan
[resp.] Ex praeceptis legis naturalis, quasi ex quibusdam principiis communibus et indemonstrabilibus, necesse est quod ratio humana procedat ad aliqua magis particulariter disponenda. Et istae particulares dispositiones adinventae secundum rationem humanam, dicuntur leges humanae. […]
[Ad 1] Ratio humana non potest participare ad plenum dictamen rationis divinae, sed suo modo et imperfecte.[…] Ex parte rationis practicae naturaliter homo participat legem aeternam secundum quaedam communia principia, non autem secundum particulares directiones singulorum, quae tamen in aeterna lege continentur. Et ideo necesse est ulterius quod ratio humana procedat ad particulares quasdam legum sanctiones. […]
[Ad 3] Ratio practica est circa operabilia, quae sunt singularia et contingentia, non autem circa necessaria, sicut ratio speculativa. Et ideo leges humanae non possunt illam infallibilitatem habere quam habent conclusiones demonstrativae scientiarum. Nec oportet quod omnis mensura sit omni modo infallibilis et certa, sed secundum quod est possibile in genere suo.
Quelle:
Thomas von Aquin:
Summa theologiae I-II
/
Summa theologiae
(
Sth.)
92, 3 resp., ad 1, ad 3.
Edition: N.N.
Themen:
-
ewiges Gesetz
-
Plan Gottes
-
praktische Vernunft
-
Moralischer Partikularismus