Original:
Cicero über die Bedeutungslosigkeit irdischen Ruhms
Tu enim quam celebritatem sermonis hominum aut quam expetendam consequi gloriam potes? vides habitari in terra raris et angustis in locis, et in ipsis quasi maculis ubi habitatur vastas solitudines interiectas. [...] Quocirca si reditum in hunc locum desperaveris, in quo omnia sunt magnis et praestantibus viris, quanti tandem est ista hominum gloria, quae pertinere vix ad unius anni partem exiguam potest? igitur alte spectare si voles atque hanc sedem et aeternam domum contueri, neque te sermonibus vulgi dederis, nec in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum.
Quelle:
Cicero:
Der Staat (Cicero)
/
De re publica
(
Rep.)
VI 20. 25.
Edition: M. Tulli Ciceronis De re publica librorum sex quae manserunt. Iterum recognovit K. Ziegler, Leipzig 1929.
Themen: