Original:
Augustinus’ Definition des Todes als Tod von Körper und Seele
Quamvis enim anima humana veraciter inmortalis perhibeatur, habet tandem quandam etiam ipsa mortem suam. Nam ideo dicitur inmortalis, quia modo quodam quantulocumque non desinit vivere atque sentire; corpus autem ideo mortale, quoniam deseri omni vita potest nec per se ipsum aliquatenus vivit. Mors igitur animae fit, cum eam deserit deus, sicut corporis, cum id anima deserit. Ergo utriusque rei, id est totius hominis, mors est, cum anima deo deserta deserit corpus.
Quelle:
Augustinus von Hippo:
Der Gottesstaat
/
De civitate dei
XIII 2.
Edition: Augustinus, De civitate dei: Sancti Aurelii Augustini De civitate dei libri. Ad fidem quartae editio- nis Teubnerianae quam a. 1927–1928 curaverunt G. Dombart / A. Kalb paucis emendatis mutatis additis. Tomus 1–2 (CCL 47–48), Turnhout 1955.
Themen:
-
Seele
-
Unsterblichkeit der Seele
-
Tod und Sterben