Original:
Johannes Duns Scotus über die Freiheit des Willens
[1] Voluntas respectu cuiuscumque actus est libera et a nullo obiecto
necessitatur, non tamen potest voluntas nolle aut odire beatitudinem nec
velle miseriam [...]; sed ex hoc non sequitur quod necessario vult
beatitudinem. [...]
[2] Qualem ergo actum habebit circa beatitudinem, quando sibi ab intellectu
ostenditur? Dico quod in pluribus habet actum volendi, sed non necessario
aliquem actum, sed potest se suspendere ab omni actu ostensa beatitudine.
[...]
[3] Unde unumquodque obiectum potest voluntas velle et nolle, et a quolibet
actu in particulari potest se suspendere. Et hoc potest quilibet experiri in se
ipso, cum quis offert sibi aliquod bonum [...], potest se ab hoc avertere et
nullum actum voluntatis circa hoc elicere.
Quelle:
Duns Scotus, Johannes:
Ordinatio
/
Ordinatio
IV d. 49 q. 10 nr. 10 (473-475).
Edition: Opera omnia, editio minor III 2, 1330
Auslegung:
Der Wille ist frei und wird von keinem Objekt (auch nicht von der Glückseligkeit) genötigt.
Themen: