Original:
Cicero betont die Bedeutung der menschlichen Entscheidungsfreiheit
(11) Sed haec ex naturalibus causis vitia nasci possunt, exstirpari autem et funditus tolli, ut is ipse, qui ad ea propensus fuerit, a tantis vitiis avocetur, non est id positum in naturalibus causis, sed in voluntate, studio, disciplina. quae tolluntur omnia, si vis et natura fati ex divinationis ratione firmabitur. [...]
(20) concludit [...] Chrysippus hoc modo: 'si est motus sine causa, non omnis enuntiatio [...] aut vera aut falsa erit; causas enim efficientis quod non habebit, id nec verum nec falsum erit; omnis autem enuntiatio aut vera aut falsa est; motus ergo sine causa nullus est.
(21) quod si ita est, omnia, quae fiunt, causis fiunt antegressis; id si ita est, fato omnia fiunt; efficitur igitur fato fieri quaecumque fiant'. hic primum si mihi libeat adsentiri Epicuro et negare omnem enuntiationem aut veram esse aut falsam, eam plagam potius accipiam, quam fato omnia fieri comprobem.
Quelle:
Cicero:
Das Schicksal
/
De fato
11.
Edition: M. Tulli Ciceronis De Divinatione. De Fato. Timaeus. O. Plasberg schedis usus recognovit W. Ax, Stuttgart 1938, p. 130–153.
Themen:
-
Freiheit (Vorlesung)
-
Arten von Ursachen