Original:
Cicero sieht eine große Nähe zwischen der stoischen und der akademischen Position
(42) quamquam adsensio non possit fieri nisi commota viso, tamen, cum id visum proximam causam habeat, non principalem, hanc habet rationem, ut Chrysippus vult [...], nun ut illa quidem fieri possit nulla vi extrinsecus excitata [...], sed revertitur ad cylindrum et ad turbinem suam, quae moveri incipere nisi pulsa non possunt. [...]
(44) si illi, qui negant adsensiones fato fieri [...], concedunt anteire visa, nec tamen fato fieri, adsensiones, quod proxima illa et continens causa non moveat adsensionem, vide ne idem dicant. [...] ex quo facile intellectu est, quoniam utrique patefacta atque explicata sententia sua ad eundem exitum veniant, verbis eos, non re dissidere. [...]
(46) Hoc modo hanc causam disceptari oportet, non ab atomis errantibus et de via declinantibus petere praesidium.
Quelle:
Cicero:
Das Schicksal
/
De fato
42. 44. 46.
Edition: N.N.
Themen:
-
Freiheit
-
Arten von Ursachen