Original:
Seneca über die Bedeutung des gemeinsamen Lebens für den Philosophen
Plus tamen tibi et viva vox et convictus quam oratio proderit; in rem praesentem venias oportet, primum quia homines amplius oculis quam auribus credunt, deinde quia longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla. Zenonem Cleanthes non expressisset, si tantummodo audisset: vitae eius interfuit, secreta perspexit, observavit illum, an ex formula sua viveret.
Quelle:
Seneca:
Brief an Lucilius
/
Epistula ad Lucilium
(
epist.)
6, 5f..
Edition: N.N.
Themen:
-
Gemeinschaft
-
Wege des Ich