Original:
Thomas von Aquin über verschiedene Typen von Substanzen
Invenitur [...] triplex modus habendi essentiam in substantiis.
[1] Aliquid enim est, sicut Deus, cuius essentia est ipsummet suum esse; et ideo inveniuntur aliqui philosophi dicentes quod Deus non habet quiditatem vel essentiam, quia essentia sua non est aliud quam esse eius. [...]
[2] Secundo modo invenitur essentia in substantiis creatis intellectualibus, in quibus est aliud esse quam essentia earum, quamvis essentia sit sine materia. Unde esse earum non est absolutum, sed receptum et ideo limitatum et finitum ad capacitatem naturae recipientis, sed natura vel quiditas earum est absoluta, non recepta in aliqua materia. [...]
[3] Tertio modo invenitur essentia in substantiis compositis ex materia et forma, in quibus et esse est receptum et finitum, propter hoc quod ab alio esse habent, et iterum natura vel quiditas earum est recepta in materia signata.
Quelle:
Thomas von Aquin:
Über das Seiende und das Wesen
/
De ente et essentia
V Nr. 42, 45, 50.
Edition: N.N.
Themen:
-
Gattungen des Seienden
-
Substanz
-
Gott und die Welt