Original:
Lukrez
nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
aeternas quoniam poenas in morte timendum est.
ignoratur enim quae sit natura animai,
nata sit an contra nascentibus insinuetur,
et simul intereat nobiscum morte dirempta
an tenebras Orci visat vastasque lacunas
an pecudes alias divinitus insinuet se,
Ennius ut noster cecinit [...]
unde anima atque animi constet natura videndum.
Quelle:
Lukrez (Titus Lucretius Carus):
Über die Natur der Dinge
/
De rerum natura
I 110-117. 131.
Edition: N.N.
Themen: